

Epistola Catholica Judae*
Caput 1: Versus 25
Gloria et magnificentia.Si habetis gloriam purae fidei et conscientiae et magnificentiam in operatione, et imperium super infirmitatem, vel super daemones, et potestatem resistendi vitiis vel tortoribus, Deo, non autem vobis imputare, qui ante tempora, in praesenti, et post omnia tempora, est gloriosus in essentia, magnificus in operibus, imperans tam volentibus quam nolentibus, et potens cui nihil resistit.